Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris,
in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris,
quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur
alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam
domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris
nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum; suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad
verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant,
sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam
de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et
oblivione posteritatis extinguitur.
-- --
ch. 24
Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane,
siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli
aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus
patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen
tanto praemio exposito enitar multo vigilantius. Et
ille: Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma
ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non
ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te
igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui
sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et
moderatur et movet id corpus, cui praepositus est,
quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus,
sic fragile corpus animus sempiternus movet.
ch. 25